- GALATIA
- GALATIACastaldo Chiangare, Turcis Gelas, regio min. Asiae, Phrygiae contermina, ita dicta a Gallis, qui relictâ patriâ ibi sedes fixêrunt. Huius incolae Galatae vocantur, et Gallograeci, quod ex Gallis simul ac Graecis coaluerint. Item Tectosagae, Tolistobogi Trocmi. Ab Or. habent Cappadociam, et Halym. fluv. ab Occ. Bithyniam, et Asiam, a Mer. Phrygiam magnam, a Sept. Paphlagoniam, Graecogalliam, et Bucellariorum regionem appellat Suid. Urbes ol. clarae, Ancyra, etiam nunc prae ceteris florens, Satrapae reg. sedes, Germa et Pessinus. Ferrar. Vide Galata. Addo hîc, quod regio haec sub Pontica olim dioecesi comprehensa, a variis Gallorum gentibus primitus fuit possessa. Et quidem Solin. c. 41. Tolistobogos, Veturos et Ambitutos memorat, qui partem Phrygiae occuparunt. Praeter hos Trocmi Maeoniae et Paphlagoniae regionem insedêrunt, teste Cic. de Divin. Tectosages, partem Cappadociae uberrimam tenuêrunt, quibus Teutobodiacos accenset Plin. l. 5. c. 32. a quibus sex gentibus Galatiae ait nomen inditum. Alii auctores fere omnes, tres tantum velut praecipuas gentes Gallorum nominant, quae in Asiam transmigrarint, Tolistobogos, Trocmos et Tectosages; quos et regionem omnem a se occupatam, et communi gentis sui nomine nuncupatam, in tres partes divisisse, et unamquamque partem in 4. provincias, quae singulae inde τετραρχίαι appellatae sunt, iterum distribuisle, referunt, vide Memnonem Historicum apud Phot. et Strab. l. 12. p. 567. Ipse Plin. l. 5. c. 34. tres illas gentes Galatarum praecipuas designat his verbis d. l. Oppida Tectosagum, Ancyra: Trocmorum, Tavium: Tolistobogorum, Pesinus: qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 877. qui etiam de Galatico cocco, qui praestantissimus, Gr. ὕσγη, varia habet p. 273. Nominis originem quod attinet, γάλατος proprie album significare, a voce γάλα, lac, hincque proprium nomen Siculum Γάλατος, item Γαλάτεια, deduci: tandemque genti Gallorum, a lacteo candore, idem a Graecis inditum, qui contra Μαύρους et Λίβυας a nigrore sic nominarint, monet idem p. 65.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.